HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CV: De denario diurno

#Matth. XX#I Cor. XV#Psal. XC#Matth. XXV

Tunc Dominus proposuit eis similitudinem de patrefamilias, qui conduxit operarios in vineam suam ex denario diurno. Cumque nonnisi quinque horae diei ibi numerentur, tamen omnes subintelliguntur sex aetates, tam temporis quam hominis. In undecima enim quinta, et sexta aetas, vel chilias intelligitur. In eadem quoque senectus, et decrepita. Identitas siquidem denarii eamdem perpetuitatem notat. Nullius enim vita ibi brevior aut largior erit alia, sed idem Deus omnia in omnibus, notatur in ea. De murmure vero recipientium dici potest, quia ibi non erit murmur invidentium, sed admirantium de magnitudine praemii. Solet enim murmur quandoque accipi pro confusione vocum. Vel potest trahi murmur, ad statum praesentem. Interrogatio vero, cur pares fecisset in gloria, ad futurum. Causam enim dilationis Christi a gloria, pro qua potuerunt murmurare antiqui, tunc demum scient, quam nunquam sciverunt, scilicet ne sine vobis glorificarentur. Admirationem autem, eadem de causa cognita, expressit Dominus sub interrogative: Annon licet mihi facere quod volo? Post concludens parabolam ait: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi, id est Judaei et gentes aequabuntur in ingressu regni coelorum, quia nullus intravit, usque in septimam aetatem quiescentium, quae incipit plene in ascensione. In resurrectione quoque corporum, electi cujuscunque aetatis, vel temporis, vel hominis, aequabuntur, nisi forte pauci ante resurrexerint, quasi privilegiati: quidam tamen, quod in hac parabola legitur: An oculus tuus nequam est? et in fine: Multi sunt vocati, pauci vero electi, dicunt laborantes in vinea, omnes fideles cujuscunque temporis vel aetatis; quorum quidam boni, alii vero mali, et vocant, accipientes cum murmure, malos, putantes se plus accepturos, et quia priores fuerunt in Ecclesia, vel tempore, vel dignitate, etiam plus aliis accepturos. De quibus Propheta dicit: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Et Dominus in Evangelio dicit se dicturum talibus: Nescio vos. Quamvis etiam de eisdem videatur sermo fieri, id est de accipientibus denarium, tantum secundum regulam Ciconii de diversis ibi agitur, scilicet de accipientibus et non accipientibus, sed putantibus se accepturos, sed nunc nec putabunt, nec accipient. Vel potest esse syneresis, quia si vellent primi murmurare posset rationabiliter murmur eorum comprimi.